- REGINA Coeli
- REGINA Coeliapud Ieremiam, c. 7. v. 18. item c. 44. v. 16, 17, 18. Facientes faciemus omne verbum, quod egredietur de or e nostro, ut sacrificemus Regniae Caeli, et libemus ei libamina etc. quibusdam est Sol, nomen enim hoc apud Hebraeos, uti apud Germanos, femininum est: plerisque Luna, seu Iuno, quibus commune Uraniae nomen. Eadem Ἀςτρεάργα, Regina Siderum, uti Lunam Horatius vocat, in Carm. Saecular. v. 35. uti Iunonem Virg. l. 1. Aen. v. 50. Alii etiam venerem hîc intelligunt, quam in Babzlonia, Reginam caelorum indigitatam esse, seldenus notat, Szntagm. de Diis Syris. Sed ad Lunam omnia Numina feminei generis referri consuevisse, iam suô locô diximus. Hunc morem postmodum imitatae sunt mulieres illae Arabes, adversus quas et earum sectatores, scribit Epiphanius, quae B. Virgini in Christianismo, illo nomine indito. placentas similiter ei obtulerunt. Vide Andr. Rivetum, Apolog. pro Sanctiss. Virgine Mariae l. 2. c. 2. et supra in voce Regina. De libis vero illis seu placentis, ab idololatris Iudaeis suo illi Numini oblatis; In Lunae similitudinem formabant liba seu placentas, illasque religionis gratiâ, vel comedebant, vel adorabant, ait Casp. Sanctius in Ierem. c. 44.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.